라틴어 문장 검색

Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 3:2)
At si continuatur febris neque leuior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 4:3)
Igitur alii uespere tali aegro cibum dant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 5:3)
Si uero febres uagae sunt, quia uerendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione leuatus est, tunc debet adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 6:2)
Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et uesperum desinit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 7:2)
nam si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:2)
Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:3)
Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:4)
Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 9:2)
Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari cotidie debeat, si protinus uenae conciderunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 9:5)
Illud tamen in his seruandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:1)
Cum uero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum cibo tempus esse febre finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 10:2)
Cum uero semper aegros securos agere conueniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:2)
si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:4)
Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION