라틴어 문장 검색

Homo, praecipuo amisso cursu, qui unitatem praebet eius exsistentiae, in multiplicia desideria dilabitur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:10)
Idololatria nullum iter praebet, sed multiplices semitas, quae certam ad metam non ducunt et labyrinthum potius fingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:13)
Architecto confidimus, qui nostram domum aedificat, pharmacopolae qui nobis medicamenta ad sanationem obtinendam praebet, advocato qui apud tribunal nos defendit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:6)
Fides scit Deum nobis factum esse proximum, Christum veluti magnum donum nobis esse datum, qui nos intus commutat, qui in nobis habitat, atque sic nobis praebet lucem quae vitae originem finemque, totum humani itineris cursum illuminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:17)
Fidei intellectio ea est quae oritur cum magnum Dei amorem recipimus qui intrinsecus nos commutat atque nobis novos oculos ad realitatem perspiciendam praebet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:13)
Veritas quam quaerimus, quae ipsa nempe significationem nostris gressibus praebet, nos illuminat cum amore tangimur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:1)
29. Cum cognitio fidei cum foedere fidelis Dei societur, qui amoris necessitudinem cum homine instituit eique Verbum dicit, in Bibliis veluti auditio praebetur, auditus sensui consociatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 49:1)
Ita quidem personalis revelabatur Deus Bibliorum, qui cum homine loqui, cum eo vivere eiusque iter in historia comitari valeret, praesentem se praebens tempore auditionis et responsionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 58:4)
Quamnam aliam mercedem Deus possit praebere quaerentibus eum, praeterquam Ipsemet inveniri patiatur?
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 63:8)
Homo religiosus est in itinere, itaque promptum se praebeat ut ducatur et ex se exeat ad inveniendum Deum qui semper stuporem affert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:4)
Ille subiectus est qui se praebet cognoscendum ac manifestandum, videlicet e persona ad personam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:6)
Quod postulat ut, una ex parte, theologia servitium praebeat fidei christianorum, humiliter curet custodiendam et altiorem reddendam fidem omnium, praesertim simpliciorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:3)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
Ab initio igitur summarium itineris fidei praebetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:4)
Decalogus respicitur tamquam iter gratitudinis, responsionis amoris, quod fieri potest quoniam in fide apertos nos praebemus experientiae amoris Dei transformantis erga nos.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION