라틴어 문장 검색

Sed non Avitus, cuius haec praecipua prudentia, quod alios prudentiores arbitrabatur, haec praecipua eruditio quod discere volebat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 3:4)
Quum igitur hominibus magnum sit corporis potentia donum atque praecipuum, non recte agis, si talia tibi assumere quaeris per quae hoc praecipuum munus in te valeat quacunque ratione deficere vel quomodolibet attenuari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:12)
Sed quod praecipue in hoc statuto rex volebat erat suppressio turbarum illictarum una cum caussis earum praecipuis, hoc est multitudinis combinationibus et potentium patrociniis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 30:9)
Nos vero, qui satis scimus nullum de rebus raris aut notabilibus judicium fieri posse, multo minus res novas in lucem protrahi, absque vulgarium rerum causis et causarum causis rite examinatis et repertis, necessario ad res vulgarissimas in historiam nostram recipiendas compellimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 293:1)
1. Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico digni vulgari et que, nec non modum quem tanto dignamur honore ut solus altissimo vulgari conveniat, antequam migremus ad alia, modum cantionum, quem casu magis quam arte multi usurpare videntur, enucleemus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 44:1)
6. Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale, aulicum et curiale vulgare in Latio quod omnis latie civitatis est et nullius esse videtur, et quo municipalia vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 157:1)
1. Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare latium appellatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 173:1)
quod negas praecipuum mihi ullum in communibus incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:1)
1. Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina quicquam inveniamus tractasse, atque talem scilicet eloquentiam penitus omnibus necessariam videamus, cum ad eam non tantum viri sed etiam mulieres et parvuli nitantur, in quantum natura permictit, volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tanquam ceci ambulant per plateas, plerunque anteriora posteriora putantes, - Verbo aspirante de celis - locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum aurientes, sed, accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum ydromellum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION