라틴어 문장 검색

Washingtonium omnino incolumem inter tantum occisorum acervum servari, omnibus fere incredibile visum:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.78)
At virtus tam insignis inanis fuit, militarisque disciplina, milites Britannos ordines servare cogens, tantummodo certius ignobiliusque exitium viris fortibus attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.82)
Dum Washingtonius copias apparatumque bellicum, vacuando recurrendoque servare conatur, imperator Britannicus Washingtonium pugna lacessere, et commeatus intercludere vehementissime nitebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.37)
Tunc praefectorum concilio militari habito, in quo praeliari, Philadelphiamque, si fieri potuit, incolumem servare, decretum, Princetoniam summo mane pervenit, tresque legiones Britannicas ibi positas procul dubio oppresserat, ni manipulus, qui iter Trentoniam versus tunc temporis faciebat, Americanos conspicatus, nuncios qui commilitones ea de re certiores facerent, praemisisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.47)
eum, enim, ad majora servari voluit coelum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.52)
Hinc, Caesareas tuebatur, hinc, autem, exercitus Britanni motus omnes sedulo servabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.35)
Locum propugnaculumque non procul a Novo Eboraco positum, vulgo West-Point dictum, incolumem servare vehementissime avebat Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.48)
Ut locus iste servari incolumis posset, manipulos, civitatibus multis, ob periculi instantis magnitudinem, petentibus, necessario denegare cogebatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.49)
Washingtonius, autem, qui rerum magnarum servandarum causa, parva amittere, et negligere instituit, non plus auxilii, regionum incolis earum, per quas iter hostes faciebant, quam quod ad hostium vim prohibendam satis foret, ferre potuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.54)
Cum tumultum istum suum in commodum convertere potuisset, cumque rex aut tyrannus fieri perfacile licuisset, Washingtonius, tamen, civium libertatem et jura duntaxat respiciens, militum animos lenibat, civiumque libertatem integram et inviolatam servabat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUARTUM.36)
Muniis civilibus omnibus a Congressu constitutis, homines idoneos, qui munia ea a Congressu praescripta fideliter obirent, designare praesidis fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.11)
Ratio, enim, Indos Americanos ad humaniorem vitae institutionem alliciendi, a Washingtonio inchoata, ab ejus successoribus sedulo servata est.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.40)
Cives, enim, Americanos, a studio partium immunes servare, difficillimum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.18)
Pacem cum orbe terrarum universo (dummodo honeste fieri potuit) servare avebat Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.46)
Domini Jay legationem, ultimam cum Britannis pacem servandi rationem, merito, duxit Washingtonius, foederisque, modo cum Britannis icti, rejectionem belli praenunciam proculdubio fore probe cognovit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.48)

SEARCH

MENU NAVIGATION