라틴어 문장 검색

neque interest, unum quis statum faciat an nullum, si omnes causae sunt condicionis eiusdem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 113:1)
interesse tamen Aristoteles putat, ubi quidque laudetur aut vituperetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 211:1)
sed in utrisque differentia, quia et in pluribus multum interest, senatus sic populus, Romani an Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis, Catoni petendos honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior ani Fabius deliberet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 254:3)
quaedam vero ex ordine praetermittenda, quale est apud Ciceronem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 138:1)
multa enim, quae sunt in re, quia remota sunt a causa, praetermittam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 138:3)
aut quid inter probationem et narrationem interest, nisi quod narratio est probationis continua propositio, rursus probatio narrationi congruens confirmatio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:1)
nam sive de habenda quaestione agetur, plurimum intererit, quis et quem postulet aut offerat et in quem et ex qua causa;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 20:2)
quin etiam in qua quidque civitate quaeratur interest, moribus enim et legibus distant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 134:5)
nam ut illi robur ac lacertos barbamque ante omnia et alia, quae natura proprie maribus dedit, parum existimant decora, quaeque fortia, si liceret, forent ut dura molliunt, ita nos habitum ipsum orationis virilem et illam vim stricte robusteque dicendi tenera quadam elocutionis cute operimus et, dum levia sint ac nitida, quantum valeant, nihil interesse arbitramur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 282:1)
et adfectus non aliter, quam si rebus ipsis intersimus, sequentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 105:2)
excusatum esse rusticum, quod non interfuerit iudicio nihil collaturus patri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 51:1)
interest, subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 85:3)
sed in iudicio quoque nihil interest actionum, utrum simul de utroque pronuntietur an sententia de uno feratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 91:3)
nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 174:1)
nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 185:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION