라틴어 문장 검색

si enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus, beatum esse numquam probabis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 113:4)
quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in actionibus praescribi solet, 'de eadem re [fecit] alio modo'. hoc tu nunc in illo probas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:4)
multis etiam sensi mirabile videri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:2)
desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo quem probant iudicatum vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:4)
nec vero probare soleo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt, si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset, respondere solitos ipse dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 10:5)
nam quid est quod minus probari possit, omnium in me incidere imagines, Homeri Archilochi Romuli Numae Pythagorae Platonis - nec ea forma qua illi fuerunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 107:7)
quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo modo aeterne?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 109:3)
Atqui et nostrorum augurum et Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Figulo consulibus res ipsa probavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 10:3)
Hic quam volet Epicurus iocetur, homo non aptissimus ad iocandum minimeque resipiens patriam, et dicat se non posse intellegere qualis sit volubilis et rutundus deus, tamen ex hoc, quod etiam ipse probat, numquam me movebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 46:1)
nonne mavis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeternos, quam eos qui semel cremati essent equitare et in acie pugnare potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 12:1)
Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas, illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino spiritu contineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 28:1)
aut igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:10)
quod si probabile non est, ne illa quidem superiora unde haec manant probanda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 49:5)
nec illa infinita ratio superstitionis probabitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 52:7)
nihil ergo horum probandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 52:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION