라틴어 문장 검색

imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 344:1)
tria oppida in potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium, aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 360:1)
haud ignarus opinionis alterius, qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum auctoribus hoc dedi quibus dignius credi est, tum foedus Neapolitanum - eo enim deinde summa rei Graecorum venit - similius vero facit ipsos in amicitiam redisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 376:1)
itaque plenus minarum iraeque profectus in castra, cum maximis itineribus isset, non tamen praevenire famam adventus sui potuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 427:1)
postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro equitum Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra rediit, neque civibus satis laetus adventus eius fuit nec hostibus quicquam attulit terroris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 508:1)
redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut vix ab iis abstinerent manus quorum temeritate in eum locum deducti essent, quorum ignavia foedius inde quam venissent abituri:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 65:2)
quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 98:1)
inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, et Fregellae colonia necopinato adventu Samnitium - fuisse et Satricanos cum iis satis constat - nocte occupata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 169:1)
artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vacuus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 187:1)
ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa viam silvestribus locis necopinato oppressum est, et ab urbe plena hostium clamor sublatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 227:1)
inde repentino adventu Aemili consulis Nerulum vi captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 298:2)
mota namque omnia adventu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 354:1)
ceterum Ausonum gens proditione urbium sicut Sora in potestatem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 355:3)
Ausona et Minturnae et Vescia urbes erant ex quibus principes iuventutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 356:1)
docent suos iam pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis Romanos habuisse, iuventute armis Samnitem iuvisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 357:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION