라틴어 문장 검색

iamque dies medius tenues contraxerat umbras, inque pari spatio vesper et ortus erant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 150:3)
neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, cunctaque laetitiae plena triumphus habet, dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, dum gaudes, patriae magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus, totamque per urbem omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus praebet venerabile templum, sperandum est nostras posse valere preces, dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, coeperunt sensus aut vigilare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 329)
omnia sunt hominum tenui pendentia filo, et subito casu quae valuere, ruunt, divitis audita est cui non opulentia Croesi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 323)
quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes istius ingenium corporis esse negent, at si quem laedi Fortuna cernis iniqua, mollior est animo femina nulla tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 620)
sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 931)
"avis, ne quid pia sacra moretur, et tenuem vivis fontibus adfer aquam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권157)
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권209)
iussit et in tenues oculis evanuit auras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권323)
nunc animae tenues et corpora functa sepulcris errant, nunc posito pascitur umbra cibo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권354)
lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant, inter quas tenui sic ait illa sono:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권467)
O quam de tenui Romanus origine crevit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권275)
ipsa crocos tenues liliaque alba legit, carpendi studio paulatim longius itur, et dominam casu nulla secuta comes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권305)
tenues secessit in auras, mansit odor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권230)
mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:2)
Per quae Peneus ab imo effusus Pindo spumosis volvitur undis, deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION