라틴어 문장 검색

ipse quidem Getico peream violatus ab arcu (et sit periuri quam prope poena, vides) te nisi momentis video paene omnibus absens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 514)
"utque sedens primi vester prope limina tecti ianitor egressus introitusque videt, sic ego perspicio caelestis ianitor aulae Eoas partes Hesperiasque simul."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권70)
Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto Arcadiae sacrum pontificale deae, te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit, hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권257)
ille cadit mixtosque vomit cum sanguine fumos et lato moriens pectore plangit humum, immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum victor et Evandrum ruricolasque vocat, constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram, hic ubi pars urbis de bove nomen habet, nec tacet Evandri mater prope tempus adesse, Hercule quo tellus sit satis usa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권327)
nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam, nunc te sacratae constituere manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권353)
ex vero positum permansit Equirria nomen, quae deus in Campo prospicit ipse suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권559)
est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes parvus ager:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권385)
si mereor, studiis adsit amica meis, Caelius ex alto qua mons descendit in aequum, hic, ubi non plana est, sed prope plana via, parva licet videas Captae delubra Minervae, quae dea natali coepit habere suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권538)
prospicit armipotens operis fastigia summi et probat invictos summa tenere deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권355)
prospicit in foribus diversae tela figurae armaque terrarum milite victa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권356)
lux eadem Marti festa est, quem prospicit extra appositum Tectae porta Capena viae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권130)
prospicit a templo summum brevis area Circum, est ibi non parvae parva columna notae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권136)
animo metitur utrumque, et modo quos illi fatum contingere non est, prospicit occasus, interdum respicit ortus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 15:5)
Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto prospicio comitesque voco repetoque carinam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:11)
Planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum duraque mollierat subiectas ungula glaebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION