라틴어 문장 검색

Ita duas res, quibus in vita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficium ;
(세네카, 행복론, Liber III 28:1)
Nec desunt tam pulchro certamini duces, qui ad similia vos cohortentur ac per vestigia sua ire ad victoriam saepe iam partam ex parentibus iubeant.
(세네카, 행복론, Liber III 167:3)
Hoc expositum est pulchriusque, quam ut splendor eius dubie ac parum luceat.
(세네카, 행복론, Liber IV 76:2)
fere enim pulcherrima quaeque multis et adventiciis comitata sunt dotibus, sed illas trahunt, ipsa praecedunt.
(세네카, 행복론, Liber IV 107:2)
Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi in altero non habent locum.
(세네카, 행복론, Liber V 57:3)
Innumerabilia sunt, per quae cavillantur, cum pulcherrime, quid a nobis dicatur, intellegant.
(세네카, 행복론, Liber VII 28:5)
Hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam infinitam cunctationem, quod non optimam quamque aetatem sed diem dicit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 51:1)
Quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet, qui se in horum clientelam contulit!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 91:1)
Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant !
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:1)
Quid pulchrius est quam vivere optantibus cunctis et vota non sub custode nuncupantibus ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 118:1)
Nullum ornamentum principis fastigio dignius pulchriusque est quam illa corona ob cives servatos, non hostilia arma detracta victis, non currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spolia.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 151:2)
Videbis maiorem partem esse, quae relictis sedibus suis venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 29:2)
Duo quae pulcherrima sunt, quocumque nos moverimus, sequentur:
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 48:3)
Unicum tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati forma, maximum decus visa est pudicitia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 112:2)
Tum peragratis humilioribus ad summa perrumpit et pulcherrimo divinorum spectaculo fruitur, aeterni- tatis suae memor in omne quod fuit futurumque est vadit omnibus saeculis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 141:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION