라틴어 문장 검색

Atque interim Drusus rediens Illyrico, quamquam patres censuissent ob receptum Maroboduum et res priore aestate gestas ut ovans iniret, prolato honore urbem intravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 11장1)
sed ad inceptum redeo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장11)
Pompeium ac triumviros pacta in urbem rediit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장3)
Dein redeunt priores metus postulato maiestatis Considio Proculo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장1)
et multo gratantum concursu ad capienda imperii primordia G. Caesar egrediebatur, cum repente adfertur redire Tiberio vocem ac visus vocarique qui recreandae defectioni cibum adferrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장14)
quod ubi auditum et languescere ira, redire amor ac, si cunctarentur, propinqua nox et uxorii cubiculi memoria timebantur, prorumpit Narcissus denuntiatque centurionibus et tribuno, qui aderat, exequi caedem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장5)
Narcissus vetus matrimonium, filiam communem (nam Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam novercalibus odiis visura Britannicum, Octaviam, proxima suis pignora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장1)
equi ubi pharetras telis onustas accepere, per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum anhelitu redeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장4)
ad temporum ordinem redeo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장13)
igitur propere montem Taurum transgressus moderatione plura quam vi composuerat, cum rediret in Syriam iubetur ne initium belli adversus Parthos existeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 49장5)
si lentum et tabidum delegisset, ne admotus supremis Claudius et dolo intellecto ad amorem filii rediret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 66장3)
ille ut erat reclinis et nescio similis, solitum ita ait per comitialem morbum quo prima ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim visus sensusque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장7)
et damno eius exterriti qui subsidium ferre debuerant sua quisque in castra trepida fuga rediere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장5)
igitur regredienti per viam Flaminiam compositas insidias fatoque evitatas, quoniam diverso itinere Sallustianos in hortos remeaverit, auctoremque eius doli Sullam ementitur, quia forte redeuntibus ministris principis quidam per iuvenilem licentiam, quae tunc passim exercebatur, inanem metum fecerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 47장6)
quia severitatem eius non tolerabant, precante ipso ad Scribonios fratres ea cura transfertur, data cohorte praetoria cuius terrore et paucorum supplicio rediit oppidanis concordia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 48장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION