라틴어 문장 검색

supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 30:1)
idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, diiunxerant ab exercitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 382:1)
religio ad postremum vicit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 584:1)
quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset, oratores idem redeunt, excusantes religione obiecta venire reges non posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 308:1)
quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto - novis enim uterque maluit uti militibus - in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 554:2)
fiat, pace deum dixerim, iactura religionis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 582:1)
cum pontifices negassent ad religionem pertinere quanta impensa in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum ne summam octoginta milium excederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 53:1)
ea religione moti patres et diem unum adiciendum ludorum censuerunt et signa duo pro uno reponenda et novum auratum faciendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 80:1)
nec is qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 86:1)
additae voluptates religioni vini et epularum, quo plurium animi illicerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 87:2)
religionis se causa ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 101:1)
nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 137:2)
"Nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent, non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 154:1)
nihil enim in speciem fallacius est quam prava religio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 173:2)
hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 174:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION