라틴어 문장 검색

Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem navium multitudinem idonei portus reperire poterat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 20장4)
Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장4)
Eo proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 21장4)
Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 21장6)
Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit controversia.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 28장2)
Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum tribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit et, quod tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum manere decrevit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장3)
Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장4)
Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis motus exsistat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장2)
Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Ubiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장8)
Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장11)
Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 26장1)
Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 35장7)
Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 37장4)
milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장10)
Fratres Litavicci cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 40장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION