라틴어 문장 검색

firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles, vela regis quassae qualiacumque ratis, quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur, restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 325)
quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, credibile est fieri condicione loci, vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem, quae minus Augusta pace fruatur humus, tu tamen hic structos inter fera proelia versus et legis et lectos ore favente probas, ingenioque meo, vena quod paupere manat, plaudis, et e rivo flumina magna facis, grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, vix sibi cum miseros posse placere putes, dum tamen in rebus temptamus carmina parvis, materiae gracili sufficit ingenium, nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi, ausus sum tantae sumere molis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 57)
tu canis aeterno quicquid restabat Homero, ne careant summa Troica bella manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 107)
sufficiatque diu corpus quoque moribus istis, maxima Fundani gloria, Rufe, soli.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 1110)
ultima pars animae dum mihi restat, ades;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 130)
nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax, per quae clam tacitum tempus abire solet, nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret, oblectat cultu terra novata suo, quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant, non bene de nobis quae meruere deae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 218)
siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro restat in ingenio, serviet omne tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 828)
Montane, vel aequis sufficis, et gemino carmine nomen habes, et qui Penelopae rescribere iussit Ulixen errantem saevo per duo lustra mari, quique suam Troesmin imperfectumque dierum deseruit celeri morte Sabinus opus, ingeniique sui dictus cognomine Largus, Gallica qui Phrygium duxit in arva senem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 165)
"lucidus hic aer et quae tria corpora restant, ignis, aqua et tellus, unus acervus erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권53)
saepe sequens agnam lupus est a voce retentus, saepe avidum fugiens restitit agna lupum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권49)
quidve, quod in misero tempore restet, habent?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권147)
"redde patri natum, quamvis intercidit alter, pro se proque Remo, qui mihi restat, erit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권311)
scilicet a tumulis et, qui periere, propinquis protinus ad vivos ora referre iuvat postque tot amissos, quicquid de sanguine restat, aspicere et generis dinumerare gradus, innocui veniant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권393)
Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede restitit et magno cum Iove templa tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권416)
"melioribus, Ardea, restas, improba, quae nostros cogis abesse viros, sint tantum reduces!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권474)

SEARCH

MENU NAVIGATION