라틴어 문장 검색

tu retices vel bybliothecarum medius vel togarum et a me officium paupertini sermonis exspectas, cui scribendi, si bene perspicis, magis est facilitas quam facultas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 1:7)
porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
fateor me nimis ventum, ne tempore timoris publici non timeres 1 et solidae domus ad hoc aevi inconcussa securitas ad tempestuosos hostium incursus pro intempestiva devotione trepidaret inchoaretque apud animorum matronalium teneritudinem sollemnitas expetita vilescere:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:3)
idoneum quippe pronuntias ad opera maiora quem mediocria putas deserere debere, sed, quod fatendum est, facinus audeo huiusmodi suspicere iudicium quam suscipere consilium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 1:2)
sed, quod fatendum est, hisce moribus facilius humilitate submittimur quam familiaritate sociamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 3:3)
sed, quod fatendum est, praefatum regem Gothorum, quamquam sit ob virium merita terribilis, non tam Romanis moenibus quam legibus Christianis insidiaturum pavesco.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 6:1)
sed, quod fatendum est, talibus studiis anterior aetas iuste vacabat seu, quod est verius, occupabatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 3:1)
amavi, fateor, satis hominem, licet quibusdam, tamen veniabilibus, erratis implicaretur atque virtutibus minora misceret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:3)
Fama, inquam, quae de laudibus tuis cum canat multa, plus reticet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:2)
unde illa verba saliaria vel Sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 4:2)
porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
quocirca delicto huic, quantulumcumque est, inter principia confestim supplico ignosci, diffidentiae tantum, non et superbiae fassus errorem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 1:4)
nam cum mihi rigor censurae tuae in litteris aeque ut in moribus sit ambifariam contremescendus, fateor tamen in voluminis ipsius operisque reseratu illam mihi fuisse plus oneri quam praetenditis caritatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 2:1)
Est quidem, fateor, versibus meis sententia tua tam plausibilis olim, tam favorabilis, ut poetarum me quibusque lectissimis comparandum putes, certe compluribus anteponendum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 1:1)
"causa viae - metuam quid enim tibi cuncta fateri, cum Graius notaque fide celeberrimus unus 3 - explorare aditus invisaque litora Troiae, quidve parent."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION