라틴어 문장 검색

ex parte altera imperium invictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper observatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 484:1)
nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis esset, fuisse militiam pediti pariter equitique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 231:4)
ea et singula intuenti et universa, sicut ab aliis regibus gentibusque ita ab hoc quoque, facile praestant invictum Romanum imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 242:1)
militaria opera pugnando obeunti Alexandro - nam ea quoque minus clarum eum faciunt - cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 249:1)
hoc enim roboris erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 278:2)
caesum in acie, quod roboris fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:2)
ceterum, sive quia ex omnium Samnitium populis, quodcumque roboris fuerat contraxerant, seu quia discrimen summae rerum augebat animos, aliquantum aperta quoque pugna praebuerunt terroris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 177:1)
Fabius, ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, Maximum filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut, si quando unquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam invictam praestent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 178:1)
ad quadraginta milia militum, quod roboris in Samnio erat, convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 551:2)
hic hominum numerus, quod roboris erat, ad Aquiloniam consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 560:2)
ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a proelio potuit et in ipso discrimine quo templa deis immortalibus voveri mos erat voverat Iovi Victori, si legiones hostium fudisset, pocillum mulsi priusquam temetum biberet, sese facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 616:1)
nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque contulerunt arma, neque his ipsis tantum unquam virium aut roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo varia fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui vicerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 3:1)
Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia fuere, invicta acies si aequo dimicaretur campo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 44:1)
ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitusque ad omnia incedebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 351:1)
at enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque, quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 414:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION