라틴어 문장 검색

parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum Romanum absistere iis Flaccus iussit, quae ipsi violassent ac rupissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 321:1)
mediam namque aciem hostium Romani cum rupissent, circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis sese obiecere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 344:2)
aediles plebis viderent ne qua sacra in operto fierent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 150:3)
sed cum aut verbis castigandus aut armis sit qui foedus rumpit, sicut bellum adversus te alii quam mihi mandatum malim, ita orationis acerbitatem adversus hospitem, utcumque est, subibo, sicut medici cum salutis causa tristiora remedia adhibent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 418:1)
certumst, intro rumpam in aedis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 323)
Postquam parturire hodie uxor occepit tua, ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant, manibus puris, capite operto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 168)
ego me tua causa, ne erres, non rupturus sum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS12)
operta quae fuere aperta sunt, patent praestigiae, omnis res palam est, neque de hac re negotium est, quin male occidam oppetamque pestem eri vicem meamque.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 34)
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis, constant, conferunt sermones inter se drapetae, obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis, quos semper videas bibentes esse in thermipolio, ubi quid subripuere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 34)
operto capitulo calidum bibunt, tristes atque ebrioli incedunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 35)
quis hic est qui operto capite Aesculapium salutat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 115)
rogitationis plurimas propter vos populus scivit, quas vos rogatas rumpitis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 228)
Opera licet experiri, qui me rupi causa currendo tua, ut quae scirem scire actutum tibi liceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 281)
Intro rumpam recta in aedis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 5124)
tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 125)

SEARCH

MENU NAVIGATION