라틴어 문장 검색

O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:1)
Frustra vota ac studia sunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 128:6)
Senectutem quidam inviti audiunt et canos et alia ad quae voto pervenitur ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 89:3)
Ne repugnate vestro bono et hanc spem, dum ad verum pervenistis, alite in animis libentesque meliora excipite et opinione ac voto iuvate.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 102:3)
Haec res sua in reges arma convertit fidissimosque eo compulit, ut de morte eorum cogitarent, pro quibus et ante quos mori votum habuerant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 182:2)
Ad vota sua omni via tendunt et in- honesta se ac difficilia docent coguntque, et ubi sine praemio labor est, torquet illos irritum dedecus, nec dolent prava se sed frustra voluisse.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:4)
Tunc illos et paenitentia coepti tenet et incipiendi timor subrepit- que illa animi iactatio non invenientis exitum, quia nec imperare cupiditatibus suis nec obsequi possunt, et cunctatio vitae parum se explicantis et inter destituta vota torpentis animi situs.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 27:1)
Omnes mihi ex voto dies cedant, novae gratulationes prioribus subtexantur ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 131:1)
In isto templo pro Olynthiis uota suscepimus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.31)
vota mutentur mea:
(세네카, Hercules Furens 1:54)
Vtrumne visus vota decipiunt meos.
(세네카, Hercules Furens 9:13)
Votum secundet qui potest nostrum deus rebusque lassis adsit.
(세네카, Hercules Furens 9:37)
vota persolvi libens te digna, et Argos victimas alias dabit.
(세네카, Hercules Furens 15:17)
vota quae superis tuli, cessere captae, paelici felix fui, illi meas audistis, o superi, preces, incolumis illi remeat.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:10)
hunc mihi serva impetum, pares eamus, non erit votis opus:
(세네카, Hercules Oetaeus 5:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION