라틴어 문장 검색

magis enim veritas elucet quo saepius ad manum venit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:2)
referiendo enim et occasionem saepius feriendi dabis et excusationem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:8)
Exiguae saepe areae in multos usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum pedem dispositio fecit habitabilem.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 93:4)
saepe a latere ruentis aedificii fragor sonuit;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 103:4)
Sed nec saepe faciendum est, ne animus malam consuetudinem ducat, et aliquando tamen in exultationem libertatemque extrahendus tristisque sobrietas removenda paulisper.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:4)
Adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt, quod non eveniret, si virtuti se voluptas immiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 33:1)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
Saepe honorata uirtus est et ubi eam fefellit exitus;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.22)
Miles pulsus saepius erat infelici proelio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.22)
Sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.50)
fidemque cum iam saepe decepto dedit.
(세네카, Hercules Furens 11:20)
interim poena est mori, sed saepe donum;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:24)
Quid non possit superare quondam Getico durior Haemo nec Parrhasio lenior axe saevo cessit membra dolori fessumque movens per colla caput latus alterno pondere flectit, fletum virtus saepe resorbet.
(세네카, Hercules Oetaeus 19:1)
et ipsa casus saepe iam expertos time.
(세네카, 메데아 9:14)
vidi furentem saepe et aggressam deos, caelum trahentem:
(세네카, 메데아 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION