라틴어 문장 검색

postquam superatos saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et inclusum teneri Persea, Rhodios legationem misisse, non ad ullam aliam rem quam ad Persea ex imminenti periculo eripiendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 34:1)
Demetriade et Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii vos deicere est conatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 244:2)
praesidia ex omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 313:2)
accessurum huic parti trans Nessum ad orientem versum, qua Perseus tenuisset, vicos, castella, oppida, praeter Aenum et Maroneam et Abdera;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 347:1)
ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 503:1)
iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 869)
illa haud verbum facit et saepit veste id qui estis . ubi illum saltum video opsaeptum, rogo ut altero sinat ire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 272)
qui volt cubare, pandit saltum saviis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1101)
nunc foris pultabo, adesse ut me sciat, neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 620)
divus Caesar cum exercitum habuisset circa Alpes imperavissetque municipiis praestare commeatus, ibique esset castellum munitum, quod vocaretur Larignum, tunc, qui in eo fuerunt, naturali munitione confisi noluerunt imperio parere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장53)
erat autem ante eius castelli portam turris ex hac materia alternis trabibus transversis uti pyra inter se composita alte, uti possent de summo sudibus et lapidibus accedentes repellere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장55)
et ideo id castellum Larignum, item materies larigna est appellata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장62)
Item inter actus ducentos non est inutile castella conlocari, ut, si quando vitium aliqui locus fecerit, non totum omneque opus contundatur et, in quibus locis sit factum, facilius inveniatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장34)
sed ea castella neque in decursu neque in ventris planitia neque in expressionibus neque omnino in vallibus, sed in perpetua aequalitate.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장35)
Post frontem horologii intra conlocetur castellum in idque per fistulam saliat aqua et in imo habeat cavum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION