라틴어 문장 검색

haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi volneribus interfecti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 310:1)
a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille navium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia victima aris admota rex ille regum petiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 326:1)
illa enim tibi tota abscisa oratio esset ' in statione severius et intentius stetisti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 447:3)
ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam quae magna impedimenta victoriae erant, progressus, quia inexpugnabilia castra hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia eius saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 503:1)
iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 869)
illa haud verbum facit et saepit veste id qui estis . ubi illum saltum video opsaeptum, rogo ut altero sinat ire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 272)
qui volt cubare, pandit saltum saviis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 1101)
nunc foris pultabo, adesse ut me sciat, neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 620)
is perficitur statione, quod graece θεματισμῶͺ dicitur, seu consuetudine aut natura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장21)
statione, cum Iovi Fulguri et Caelo et Soli et Lunae aedificia sub divo hypaethraque constituentur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장22)
id autem postea Rhodii religione inpediti, quod nefas est tropaea dedicata removeri, circa eum locum aedificium struxerunt et id electa Graia statione texerunt, ne qui posset aspicere, et id ἄβατον vocitari iusserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장69)
faciunda autem xysta sic videntur, ut sint inter duas porticus silvae aut platanones, et in his perficiantur inter arbores ambulationes ibique ex opere signino stationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 11장14)
Sin autem non naturalem locum neque idoneum ad tuendas ab tempestatibus naves habuerimus, ita videtur esse faciendum, uti, si nullum flumen in his locis inpedierit sed erit ex una parte statio, tunc ex altera parte structuris sive aggeribus expediantur progressus, et ita conformandae portuum conclusiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장4)
Mercurii autem et Veneris stellae circa solis radios uti per centrum eum itineribus coronantes regressus retrorsus et retardationes faciunt, etiam stationibus propter eam circinationem morantur in spatiis signorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장22)
quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur, cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in uno signo morata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장29)

SEARCH

MENU NAVIGATION