라틴어 문장 검색

Si vires sinunt, sanguinem mittere optimum est, praecipueque si cum dolore febris est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장3)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장8)
non facile sanguinem mittere, non facile ducere alvum, non cruciare vigilia fameque aut nimia siti, non vino curare satis convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장11)
Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 8장5)
Asclepiades perinde esse dixit his sanguinem mitti ac si trucidentur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장33)
rationem hanc secutus, quod neque insania esset, nisi febre intenta, neque sanguis nisi in remissione eius recte mitteretur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장34)
Et continuata quoque febris habet tempora, quibus, etsi non remittit, non tamen crescit, estque hoc ut non optimum, sic tamen secundum remediis tempus, quo, si vires aegri patiuntur, sanguis quoque mitti debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장39)
Neque alienum est, si neque sanguis ante missus est, neque mens constat, neque somnus accedit, occipitio inciso cucurbitulam admovere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장75)
— In hac utilis detractio sanguinis est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장82)
Sed primum non huius visceris unius hoc vitium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장80)
Si nihil reliqua proficiunt, sanguis mittendus est, sed paulatim cotidieque pluribus diebus, cum eo ut cetera quoque eodem modo serventur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장38)
Vomitus in hoc morbo frequens perniciosus est, maximeque sanguinis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장79)
Ubi concidit aliquis, si nulla nervorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장10)
utendumque tum vel sanguinis missione vel ductione alvi vel nigro veratro, sicut praeceptum est (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장24)
Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장44)

SEARCH

MENU NAVIGATION