라틴어 문장 검색

Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:1)
[Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 24:1)
cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus triginta capitum fetus enixa iacebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:8)
Tu secreta pyram tecto interiore sub auras erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem, quo perii, superimponas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:9)
At procul in sola secretae Troades acta amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum pontum adspectabant flentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 23:5)
At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:6)
Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit, secreti celant calles et myrtea circum silva tegit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:11)
Iamque arva tenebant ultima, quae bello clari secreta frequentant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 19:2)
At Trivia Hippolytum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:4)
Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat sermonum memor et promissi muneris heros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 19:5)
natumque in valle reducta ut procul egelido secretum flumine vidit, talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:2)
Hinc procul addit Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum poenas et te, Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, secretosque pios, his dantem iura Catonem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:13)
Ipsa ego, te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:9)
me doctarum hederae praemia frontium dis miscent superis, me gelidum nemus Nympharumque leves cum Satyris chori secernunt populo, si neque tibias Euterpe cohibet nec Polyhymnia Lesboum refugit tendere barbiton.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 110)
occidit et Pelopis genitor, conviva deorum, Tithonusque remotus in auras et Iovis arcanis Minos admissus habentque Tartara Panthoiden iterum Orco demissum, quamvis clipeo Troiana refixo tempora testatus nihil ultra nervos atque cutem morti concesserat atrae, iudice te non sordidus auctor naturae verique.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 282)

SEARCH

MENU NAVIGATION