라틴어 문장 검색

Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:1)
Vineae non sic altos quemadmodum latos et lacertosos viros exigunt, nam hic habitus fossuris et putationibus ceterisque earum culturis magis aptus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 4:1)
Neque enim idcirco rudis et modo ex silvestri habitu in arvum transducta fecundior haberi terra debet, quod sit requietior et iunior, sed quod multorum annorum frondibus et herbis, quas suapte natura progenerabat, velut saginata largioribus pabulis facilius edendis educandisque frugibus sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 5:3)
Refert tamen cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere censeas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 4:2)
tantum rettulerit,ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius vitis habitum observemus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 7:3)
Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernanda, quae tactu, quaeque naribus auribusque et oculis indagantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 9:2)
Truncum deinde superposuit velut quandam staturam corporis et habitus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:3)
primum vitis habitum, nam si robusta est ampliores materias sustinet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 19:4)
Ficorum genera,etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:1)
quoniam pecudes pro regionis caelique statu et habitum 1 corporis et ' ingenium animi et pili colorem gerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:2)
Huiusce sensum magistri lacessunt admota generis eiusdem femina, quoniam similia similibus familiariora fecit natura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 36장 4:1)
Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma prae- stantius, quam quod seminavit asinus quamvis possit huic aliquatenus comparari quod progenerat onager, nisi et indomitum, et servitio contumax silvestris mores, strigosumque patris praefert habitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 4:1)
Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:1)
Primus effetae partus amovendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit, et educatio totius habitus aufert incrementum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 11:3)
Quae si mediocris habitus sunt, non debent amplius quam terna pavonina et sena generis sui fovere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION