라틴어 문장 검색

Omne vero auxilium corporis, aut demit aliquam materiam, aut adjicit, aut evocat, aut reprimit, aut refrigerat, aut calefacit, simulque aut durat, aut mollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:1)
quum praecipua in hoc ars sit, quae non annos numeret, neque conceptionem solam videat, sed vires aestimet, et ex eo colligat, possit necne superesse, quod vel puerum, vel senem, vel in una muliere duo corpora simul sustineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 4:2)
satius est enim primum levare aegrum, deinde perpurgare, quam simul omni vi effusa fortasse praecipitare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 12:2)
At ubi febres sunt, satius est ejus rei causa cibos potionesque assumere, qui simul et alant, et ventrem molliant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 4:1)
Leniter vero simul et reprimunt et molliunt lana succida ex aceto vel vino, cui oleum adjectum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:1)
At simul et reprimunt, et refrigerant herba muralis, περδίχιον appellant, serpyllum, pulegium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci πολύγονον vocant, portulaca, papaveris folia, capreolique vitium, coriandri folia, hyoscyamum, muscus, siser, apium, solanum, quam στρύχνον Graeci vocant, brassicae folia, intubus, plantago, semen, contrita pira vel mala, praecipueque cotonea, lenticula, aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis, vel farina, vel spongia, vel cinis, vel lana succida, vel etiam linteolum, creta cimolia, gypsum, melinum, myrteum, rosa, acerbum oleum, verbenarum contusa cum teneris caulibus folia;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:3)
simulque insequitur tempus meridianum, a quo quum omnis aeger fere pejor fiat, timeri potest, ne ille magis etiam, quam ex consuetudine, urgeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 5:2)
et major ortus calor simul et priora mala tollit, et spem remissionis, inque ea curationis ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:3)
Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum, maximeque post Hippocratem fuit Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem, sitimque excitaret:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:5)
Mel purgat, rosa reprimit, simulque siccescere non sinit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, X Curatio symptomatum febrium. 4:3)
simul enim febris quoque increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 6:2)
Utiles etiam in quibuscumque viribus herbae duae sunt, solanum et muralis, si simul ex utraque succo expresso caput impletur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 9:3)
imponendumque praecordiis, quod simul et reprimat, et emolliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:6)
et ob id vitanda cruditas, simulque et sol, et frigus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:5)
cibum post diem tertium, simul transiit hora qua concidit, dare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION