라틴어 문장 검색

in spem viventibus proximum quodque tempus elabitur subitque aviditas et miserrimus ac miserrima omnia efficiens metus mortis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 10:3)
Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 12:5)
Possumus itaque adversus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 34:1)
subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 23:11)
Haec non cogitat ille, qui grammatici oculis carmen istud legit, ideo optimum quemque primum esse diem, quia subeunt morbi, quia senectus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 27:2)
subeunt morbi tristisque senectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 28:2)
At mehercules ista sollicite scrutata varieque condita cum subierint ventrem, una atque eadem foeditas occupabit, vis ciborum voluptatem contemnere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 13:3)
Temere me geram, subibo huius voti aleam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 20:4)
ille, quem nos et populo et fortunae subduximus, beatus introsum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 11:3)
Numquam vir ille perfectus adeptusque virtutem fortunae maledixit, numquam accidentia tristis excepit, civem esse se universi et militem credens labores velut imperatos subiit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 12:3)
Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:1)
In voluptates descenditur, in aspera et dura subeundum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 14:4)
et e contrario nullum dolorem volentes subiremus, nullus enim non offendit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 2:3)
densa tenebras obruit caligo et omni luce subducta fretum caelumque miscet, undique incumbunt simul rapiuntque pelagus infimo eversum solo adversus Euro Zephyros et Boreae Notus:
(세네카, 아가멤논 10:24)
tibi concitatus substitit mundus, o puer subiture caelum.
(세네카, 아가멤논 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION