라틴어 문장 검색

unde annus vertens vocatur, et habetur magnus, cum lunae annus brevis putetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 4:2)
Quae sententia Latinae quoque nominis enuntiationi congruens fecit, ne huius dei nomen verteremus, ut Apollinem apellentem mala intellegas, quem Athenienses ἀλεξίκακον appellant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 15:1)
Praecipuam autem solis in his cerimoniis verti rationem hinc etiam potest colligi, quod ritu eorum catabasi finita simulationeque luctus peracta celebratur laetitiae exordium a. d.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 10:1)
eademque ratio, quae circa Adonin et Attinem vertitur, in Aegyptia quoque religione luctum et laetitiam vicibus annuae administrationis alternat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 11:3)
Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui viam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est Obliquus qua se signorum verteret ordo maximeque in illo signo sol in cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 23:1)
et subeunt plerumque provinciae proceres, raso capite, longi temporis castimonia puri, ferunturque divino spiritu, non suo arbitrio sed quo deus propellit vehentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:3)
Ob haec in Publium vertit favorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 5:2)
Haec, inquit, limina victor Alcides subiit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 9:2)
idemque, tamquam summa in hoc utilitatis publicae verteretur, quinquennio dedit operam ut, si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumem confestim et inviolatum mari redderet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 10:3)
— Infelix quae memet in omnia verti!
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 6:7)
Septima post Troiae excidium iam vertitur aestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 16:8)
Subiit cari genitoris imago, et Dido:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 9:4)
Sed iam, si videtur, a collatione versuum translatorum facesso, ut nec uniformis narratio pariat ex satietate fastidium et sermo ad alia non minus praesenti causae apta vertatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 15:1)
Vertitur interea caelum et ruit oceano nox Involvens umbra magna terramque polumque.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 5:1)
Non hic victoria Teucrum Vertitur, aut anima una dabit discrimina tanta.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION