라틴어 문장 검색

milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장10)
Fratres Litavicci cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 40장3)
non virtus, paulisper inopiam ferre non posse. Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장5)
et hoc factum perturbatus tractat cum principibus.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM72)
ne te tractent Saraceni, qui sunt quai bestia.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM186)
sine quo nemo reperire mortalium possit, cur hoc quam illo potius utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium43)
Repertis deinde iam remediis, homines de rationibus eorum disserere coepisse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium100)
neque aut nova genera morborum reperiri, aut novam desiderari medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium107)
Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo tamen fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus visurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia similia illis, quae vicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudines opem reperturum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium108)
Cuius autem rei non est certa notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium138)
Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo vacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium177)
Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex quibus contentus uno ero.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium220)
quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid convertunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장56)
Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque vomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장26)
nonnumquam etiam ea latet neque facile reperitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장66)

SEARCH

MENU NAVIGATION