라틴어 문장 검색

sed neque Antiochum tuebuntur angustiae, nec Aetolos vertices illi quos ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 217:1)
Romanorum centum quinquaginta in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 243:2)
et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant, Aetoli contra armis se tuebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 278:1)
utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in arcem, quae vix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 299:1)
ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnes ictus video esse, ubi exserit partes aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vos, Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt terminos, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 372:3)
ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum - audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestresque parare copias - an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 473:1)
Antiochus postquam Romanos ad tuendum Adramytteum venisse audivit, ea quidem urbe abstinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 239:2)
quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo ut res ipsa postea docuit, consilio iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 350:1)
non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentes quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 351:1)
quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 647:2)
libertatem vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 656:3)
sive ad tuendam eam venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 38:1)
ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare et cum coniugibus ac liberis, quae ferre atque agere possint, prae se agentes portantesque Olympum montem petere, ut inde armis locorumque situ sese tueantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 237:1)
cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum tantum paternas superiecisse laudes ut fidem fecerit non sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 739:1)
scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non digna quaestu cui ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se genere tuebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 96:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION