라틴어 문장 검색

Quid dicam, iacto qui semine comminus arva insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae deinde satis fluvium inducit rivosque sequentis et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis, ecce supercilio clivosi tramitis undam elicit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:14)
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:1)
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris, et sonitu terrebis aves, et ruris opaci falce premes umbras votisque vocaveris imbrem, heu magnum alterius frustra spectabis acervum, concussaque famem in silvis solabere quercu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:17)
at si luxuria foliorum exuberat umbra, nequiquam pinguis palea teret area culmos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:6)
Libra die somnique pares ubi fecerit horas et medium luci atque umbris iam dividit orbem, exercete, viri, tauros, serite hordea campis usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:2)
Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis agricola et fragili iam stringeret hordea culmo, omnia ventorum concurrere proelia vidi, quae gravidam late segetem ab radicibus imis sublimem expulsam eruerent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:3)
Tum pingues agni et tum mollissima vina, tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:16)
Saepe etiam stellas vento inpendente videbis praecipitis caelo labi noctisque per umbram flammarum longos a tergo albescere tractus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 13:4)
etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subicit umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 2:5)
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
Difficiles primum terrae collesque maligni, tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis, Palladia gaudent silva vivacis olivae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:3)
Tum fortis late ramos et bracchia pandens huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 12:6)
Bis vitibus ingruit umbra, bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 19:7)
O, qui me gelidis convallibus Haemi sistat et ingenti ramorum protegat umbra!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:6)
Saltibus in vacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION