라틴어 문장 검색

Sed ut non semper necessaria aut utilis est partitio, ita opportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae confert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 272:1)
infinita est enim comparatio, iucundiora, graviora, magis necessaria, honestiora, utiliora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 185:2)
potentissimum autem est inter ea quae sunt huius generis, quod proprie vocamus exemplum, id est rei gestae aut ut gestae utilis ad persuadendum id quod intenderis commemoratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 226:1)
intuendum igitur est, totum simile sit an ex parte, ut aut omnia ex eo sumamus aut quae utilia sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 226:2)
etiam in iis, quae futura dicemus, utilis similium admonitio est, ut si quis dicens, Dionysium idcirco petere custodes salutis suae, ut eorum adiutus armis tyrannidem occupet, hoc referat exemplum, eadem ratione Pisistratum ad dominationem pervenisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 228:1)
neque enim, ut navis utilior nova quam vetus, sic amicitia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 246:4)
quod est utile, si erit incredibilis rei ordo et ipsa expositione fidem perditurus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 316:1)
itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 326:1)
boni autem consulere nostrum laborem vel propter hoc aequum est, quod in nullum iam proprium usum perseveramus, sed omnis haec cura aliens utilitates (si modo quid utile scribimus) spectat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 17:1)
his praecipue locis utiles sunt prosopopoeiae, id est fictae alienarum personarum orationes, quales litigatorum ore dicit patronus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 43:3)
Quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:2)
fuit quondam inter haec omnia potentissimum, quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam pridie Kalendas Ianuarias ingredi consulatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 53:1)
certe sunt semperque fuerunt non parum multi, qui satis perite, quae essent probationibus utilia, reperirent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:2)
quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:3)
nam cum ex illo ethico loco nihil non ab oratore tractetur, quidquid de honestis et utilibus, denique faciendis et non faciendis dicitur, vocari potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 84:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION