라틴어 문장 검색

An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:11)
sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:6)
Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:1)
est enim mentibus hominum ueri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa deuius error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:8)
Num uis ea est magistratibus ut utentium mentibus uirtutes inserant, uitia depellant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:2)
Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:8)
Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 19:1)
Deflecte nunc in aduersum mentis intuitum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:2)
Mundum mente gerens similique in imagine formans
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 8:1)
In semet reditura meat mentemque profundam
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 16:1)
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 22:1)
Terrenas habitans libido mentes:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 3:1)
Hoc, quicquid placet excitatque mentes,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 13:1)
ipsam enim mediae ueritatis notam mente fixisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:37)
Quisquis profunda mente uestigat uerum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXII 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION