라틴어 문장 검색

Inter praerogativas instantiarum ponemus loco vicesimo tertio Instantias Quanti, quas etiam Doses Naturae (sumpto vocabulo a Medicinis) vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:1)
vel vocat motum Ne fiat penetratio dimensionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:7)
Quem motum Schola vocat Motum Ne detur vacuum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:3)
At longe magis necessarium est (quia multa secum trahit), ut intimetur hominibus, motum violentum (quem nos mechanicum, Democritus, qui in motibus suis primis expediendis etiam infra mediocres philosophos ponendus est, motum plagae vocavit) nil aliud esse quam Motum Libertatis, scilicet a compressione ad relaxationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:27)
unde paulatim fit corruptio prioris (quam vocant) formae, et generatio novae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:3)
id quod vocant mortificationem argenti vivi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:17)
qui motus videtur esse ex genere assimilationis, atque eo nomine quandoque a nobis promiscue vocatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:2)
Quem motum, Motum Decubitus, sive Motum Exhorrentiae Motus, vocare licet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:2)
qui, quando simplex aliquod haberi non possit, capiunt succedaneum ejus, et quid pro quo, ut vocant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:2)
Paracelsus autem ait, herbam vocatam Rorem Solis meridie et fervente sole rore impleri, cum aliae herbae undique sint siccae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:19)
Regimen autem motus vocamus, cum corpus aliud occurrens corporis alterius motum spontaneum impedit, repellit, admittit, dirigit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:2)
Istae enim (quas vocant) proprietates occultae, et specificae, et sympathiae, et antipathiae, sunt magna ex parte corruptelae philosophiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 490:2)
Maxima vero frequentia eorum (ut in tanta paucitate) invenitur in medicinis nonnullis, quae, ex proprietatibus suis occultis (quas vocant) et specificis, respiciunt aut membra, aut humores, aut morbos, aut quandoque naturas individuas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:12)
aut per multiplicationem sui, ut in igne, et venenis, quae vocant specifica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:8)
Utrum vero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut vocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars brevi tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION