라틴어 문장 검색

Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum animos partim spe, partim metu nequiquam temptasset, in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim, quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur spem, nihil eorum quae pati aut timere possent praetermissurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 170:1)
Poenus Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus perlicere, inde postquam obstinatos videt, obsidere atque oppugnare parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 216:1)
itaque tantus omnis terror invaserat ut quidam ex tutoribus aut morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 61:1)
tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant ne quis aut in eam rem exemplum exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 124:1)
heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus voluntarium consciverat exilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 330:1)
quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus auctoritatis habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 364:1)
et ipse aliquantum voluntariorum in itinere ex agris concivit ac prope duplicato exercitu in Lucanos pervenit, ubi Hannibal nequiquam secutus Claudium substiterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 298:2)
ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 505:1)
voluntaria deditione in fidem venerunt ad quadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 573:3)
ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum Hannibale ut numquam satis castra castris conlata diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 405:1)
cum toto eo bello damnosa praepropera ac fervida ingenia imperatorum fuissent, tum eo ipso anno consules nimia cupiditate conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem lapsos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 500:1)
ceterum in ipso itinere auctum voluntariis agmen erat, offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum corporis species roburque virium aptum militiae videbatur, conscripserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 676:1)
opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 95:1)
nec tantundem noxae admissum erat, et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 315:2)
voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 318:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION