라틴어 문장 검색

Inde sub Ascanii dicione binominis Alba resque Latina fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:1)
Quo satus antiquo tenuit repetita Latinus nomina cum sceptro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:3)
Clarus subit Alba Latinum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:4)
Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas inter hamadryadas coluit sollertius hortos nec fuit arborei studiosior altera fetus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:2)
siqua videbuntur casu non dicta Latine, in qua scribebat, barbara terra fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 111)
rarus ab Italia tantum mare navita transit, litora rarus in haec portubus orba venit, sive tamen Graeca scierit, sive ille Latina voce loqui - certe gratior huius erit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1217)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti sustinet in tantis hospita Musa malis, sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui auribus accipiat verba Latina suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 134)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
en pudet et fateor, iam desuetudine longa vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 721)
barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, et rident stolidi verba Latina Getae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1018)
ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1223)
Utraque verbi significatione – quod est pistós (vox Graeca) et fidelis (vox Latina) – usus, sanctus Cyrillus Hierosolymitanus christiani extollit dignitatem, qui ipsius Dei recipit nomen:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:7)
num melius Saturnus avos rexisse Latinos creditur, edictis qui talibus informavit agrestes animos et barbara corda virorum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권35)
Dis Manibus illic marmora secta lego, quacumque Latina vetustos custodit cineres densisque Salaria bustis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권127)

SEARCH

MENU NAVIGATION