라틴어 문장 검색

sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto vibraturque fretis caeli stellantis imago, omnia clara nitent, sed clarior omnia supra Hesperos exercet radios, quantusque per altum aethera, caeruleis tantus monstratur in undis, proximus et forma nec multum segnior Idas cursibus atque aevo iuxta prior;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권223)
Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos, concussitque caput, motu quo celsa laborant sidera proclamatque adici cervicibus Atlas, tunc ita velocem Tegees adfatus alumnum:'
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권1)
"i, medium rapido Borean inlabere saltu Bistonias, puer, usque domos axemque nivosi sideris, Oceano vetitum qua Parrhasis ignem nubibus hibernis et nostro pascitur imbri, atque ibi seu posita respirat cuspide Mavors, quamquam invisa quies, seu, quod reor, arma tubasque insatiatus habet caraeque in sanguine gentis luxuriat:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권2)
laeditur adversum Phoebi iubar, ipsaque sedem lux timet, et durus contristat sidera fulgor, digna loco statio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권16)
quippe serunt diros monitus volucresque feraeque sideraque aversique suis decursibus amnes, infestumque tonat pater et mala fulgura lucent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권191)
famulo decus addit inane maestus et extremos obitus inlustrat Apollo, ille etiam clipeum galeamque incendit honoro sidere;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권338)
innumeram ferro plebem, ceu letifer annus aut iubar adversi grave sideris, immolat umbris ipse suis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권345)
ecce alte praeceps humus ore profundo dissilit, inque vicem timuerunt sidera et umbrae, illum ingens haurit specus et transire parantes mergit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권386)
adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
"ast ego vix unum, nec celsa ad sidera, furto ausus iter Siculo rapui conubia campo:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권31)
vario producunt sidera ludo ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent excubiae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권111)
liquido velut aethere nubes invida Parrhasiis unum si detrahat astris, truncus honor Plaustri, nee idem riget igne reciso axis, et incerti numerant sua sidera nautae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권157)
ipse .cavae scrutatur viscera terrae stagnaque torpentesque lacus pigrasque paludes excutit, atque avidos tollens ad sidera voltus umentes nebulas exhaurit et aera siccat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권207)
inrubuit caeli plaga sidere mixto, occursuque sacro pariter iubar arsit utrimque, et coiere arcus et respondere pharetrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권282)
"illius aura solo volucres pecudesque ferasque explicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem, languida de scopulis sidunt freta, pignus haerent nubila, demittunt extrema cacumina silvae, pluraque laxato ceciderunt sidera caelo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권52)

SEARCH

MENU NAVIGATION