라틴어 문장 검색

numquamne quiescet civitas nostra a suppliciis aut patrum in plebem Romanam aut plebis in patres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 580:1)
et M. Claudius, adsertor Verginiae, die dicta damnatus, ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur exsulatum abiit, manesque Verginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 650:1)
quiescenti plebi ab iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 725:3)
victi nos aequiore animo quiescimus quam vos victores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 747:3)
itaque ad curam summae rerum quieta plebe tribunisque eius nihil controversiae fuit quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 187:1)
auxit iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut mitterentur coloni laturum se dicenti - dignum enim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse - malum quidem militibus meis inquit, nisi quieverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 543:1)
Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita muniebant ut ancipitia munimenta essent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 8:1)
et nunc quiescerem ac tacerem libenter, nisi haec quoque pro patria dimicatio esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 537:3)
deinde, postquam quietae res ex Volscis adferebantur et apparuit nescire eos victoria et tempore uti, revocati etiam inde exercitus ac duces, otiumque inde, quantum a Volscis, fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 318:2)
parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato postquam quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris dictio, et tantum abesse spes veteris levandi fenoris, ut tributo novum fenus contraheretur in murum a locatum saxo quadrato faciundum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 329:1)
alia bella opportune quievere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 373:1)
cum praeter Velitrarum obsidionem, tardi magis rem exitus quam dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli Gallici allata perpulit civitatem ut M. Furius dictator quintum diceretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 457:1)
inde L. Genucio et Q. Servilio consulibus et ab seditione et a bello quietis rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia ingens orta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 7:1)
ubi cum in stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 263:1)
hactenus quietae utrimque stationes fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 267:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION