라틴어 문장 검색

Sed et cum posti inscriptum sit Delphici templi, et unius e numero septem sapientum eadem sit ista sententia, γνῶθι σεαυτὸν, quid in me scire aestimandus sim, si nomen ignoro?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 6:1)
Diximus unde praetexta adiecimus et causas quibus aestimatur concessa pueritiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 18:1)
Sed Scropha et Asina, quae viris non mediocribus cognomenta sunt, volo dicas unde contigerint, cum contumeliae quam honori propiora videantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 28:3)
Quod si ita est, ut aestimo, abibo potius quam me vestris miscebo secretis, a quibus me amovebit voluntas, licet fortuna fecisset inruere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 4:3)
verum sponte inruere in convivium aliis praeparatum nec Homero sine nota vel in fratre memoratum est, et vide ne nimium arroganter tres tibi velis Menelaos contigisse, cum illi tanto regi unus evenerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 10:3)
Cyrenenses etiam, cum rem divinam ei faciunt, ficis recentibus coronantur placentasque mutuo missitant, mellis et fructuum repertorem Saturnum aestimantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:2)
Qui erant ab Hercule in Italia relicti, ut quidam ferunt, irato, quod incustoditum fuisset armentum, ut nonnulli aestimant, consulto eos reliquente, ut aram suam atque aedem ab incur­sionibus tuerentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:2)
Falcem ei quidam aestimant attributam, quod tempus omnia metat exsecet et incidat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:3)
Et quia Ianum cum Saturno regnasse memoravimus, de Saturno autem quid mythici, quid physici aestiment, iam relatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 1:1)
cumque iterum ac tertio idem contigisset, armati plurimi pro limine, quia claudere nequibant, custodes steterunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:4)
Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 15:1)
Abunde iam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est quarto decimo Kalendas, solita celebrari:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 23:1)
non ergo fortuna homines aestimabo sed moribus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 10:3)
Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere conpulsi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:1)
Ac, ne putes haec in nostra tantum contigisse re publica, Borysthenitae obpugnante Zopyrione servis liberatis dataque civitate peregrinis et factis tabulis novis hostem sustinere potuerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION