라틴어 문장 검색

inde accensi hostes, stimulante ignominia, ne feminae imperio subderentur, valida et lecta armis iuventus regnum eius invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장8)
Reconciliationis specie adsumpta regressusque ad patrem, quae fraude confici potuerint, prompta nuntiat, cetera armis exequenda.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장1)
ne dubia tentare armis quam incruentas condiciones mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 46장4)
atque illi quamvis servitio sueti patientiam abrumpunt armisque regiam circumveniunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장5)
pater Scriboniani Camillus arma per Dalmatiam moverat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 52장3)
hique primo laetari, mox gliscente pernicie cum arma militum interiecissent, caesi milites;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장5)
Claudius omne ius tradidit, de quo toties seditione aut armis certatum, cum Semproniis rogationibus equester ordo in possessione iudiciorum locaretur, aut rursum Serviliae leges senatui iudicia redderent, Mariusque et Sulla olim de eo vel praecipue bellarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장5)
Ceterum peractis tristitiae imitamentis curiam ingressus et de auctoritate patrum et consensu militum praefatus, consilia sibi et exempla capessendi egregie imperii memora- vit, neque iuventam armis civilibus aut domesticis discordiis imbutam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장1)
si a laesis validius ageretur, arma inferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장5)
ad hoc Armenii ambigua fide utraque arma invitabant, situ terrarum, similitudine morum Parthis propiores conubiisque permixti ac libertate ignota illuc magis ad servitium inclinantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장5)
ubi usque ad civilia arma non ex priore infamia, sed integre sancteque egit, procax otii et potestatis temperantior.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장9)
eaque seditio ad saxa et minas ignium progressa ne caedem et arma proliceret, C. Cassius adhibendo remedio delectus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 48장2)
et quinam forent rogitantes, postquam audiverant earum gentium legatis id honoris datum quae virtute et amicitia Romana praecellerent, nullos mortalium armis aut fide ante Germanos esse exclamant degrediunturque et inter patres considunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장6)
Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo ostenderet, ipse legiones in agrum Tencterum induxit, excidium minitans ni causam suam dissociarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장8)
quid superesse nisi ut corpora quoque nudent et caestus adsumant easque pugnas pro militia et armis meditentur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION