라틴어 문장 검색

nihil tanta sociorum clade avocati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 184:4)
murmur ab tribunali totam contionem pervasit differri rem integram ad patres de Campanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 213:1)
sed loquendo plura scribendoque dedita opera quae in rem non essent die consumpto, in posterum dilatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 243:2)
quod ubi sensit Hasdrubal, mittit ad Neronem qui in posterum diem conloquium differret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 246:3)
his ita incohatis refectisque quae quassata erant muri, dispositisque praesidiis ad custodiam urbis, Tarraconem est profectus, a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 724:1)
sed litterae Marcelli negantis e re publica esse vestigium abscedi ab Hannibale, cui cedenti certamenque abnuenti gravis ipse instaret, curam iniecerant ne aut consulem tum maxime res agentem a bello avocarent, aut in annum consules deessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 41:2)
Itaque C. Hostilio scriptum est ne differret obsides ab Arretinis accipere, et cui traderet Romam deducendos C. Terentius Varro cum imperio missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 365:2)
De pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum, concilioque ei et locus et dies certa indicta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 454:1)
multorum eo inclinant sententiae ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnae differretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 680:1)
incohata res iam ante de Masinissa aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat atque eius dextra fidem sancire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 512:1)
Sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus differendam arbitror esse duarum rerum gratia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 227:1)
cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus quo Romam mitti legati possent, dilata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 299:1)
parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum sol esset, dilato in posterum diem colloquio Philippus in stationem, ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 452:1)
itaque a Quinctio petit ut rem totam in posterum diem differret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 466:1)
Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in colloquium venit hortantique, ut extemplo transiret urbemque traderet, ita respondit, ut distulisse rem magis quam negasse videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 509:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION