라틴어 문장 검색

sic fit, ut praeceptores eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam reliquimus ;
(세네카, 행복론, Liber III 15:2)
Quomodo gratus esse quisquam adversus beneficia potest, qui omnem vitam suam transilit praesentium totus ac futurorum ?
(세네카, 행복론, Liber III 18:4)
Quemadmodum, mi Liberalis, quaedam res semel perceptae haerent, quaedam, ut scias, non est satis didicisse (intercidit enim eorum scientia, nisi con- tinuetur), geometriam dico et sublimium cursum et si qua alia propter suptilitatem lubrica sunt, ita beneficia quaedam magnitudo non patitur excidere, quaedam minora sed numero plurima et temporibus diversa effluunt, quia, ut dixi, non subinde illa tractamus nec libenter, quid cuique debeamus, recognoscimus.
(세네카, 행복론, Liber III 20:1)
Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, ut ingratus sit, cui beneficium in mentem venit.
(세네카, 행복론, Liber III 21:5)
Nostri maiores, maximi scilicet viri, ab hostibus tantum res repe- tierunt, beneficia magno animo dabant, magno perdebant;
(세네카, 행복론, Liber III 24:1)
Primum omnium pars optima beneficii periit, si actio sicut certae pecuniae aut ex conducto et locato datur.
(세네카, 행복론, Liber III 26:2)
si appello, si ad iudicem voco, incipit non beneficium esse, sed creditum.
(세네카, 행복론, Liber III 26:4)
Ita duas res, quibus in vita humana nihil pulchrius est, corrumpimus, gratum hominem et beneficium ;
(세네카, 행복론, Liber III 28:1)
quid enim aut in hoc magnificum est, si beneficium non dat, sed commodat, aut in illo, qui reddit, non quia vult, sed quia necesse est ?
(세네카, 행복론, Liber III 28:2)
Quid sit enim beneficium, non constat, deinde, quantum sit ;
(세네카, 행복론, Liber III 30:4)
Summa eadem est, beneficium idem non est.
(세네카, 행복론, Liber III 35:3)
Eodem existimas loco esse illum, qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui ac- cepit, ut daret ?
(세네카, 행복론, Liber III 35:7)
Dedit hic mihi beneficium, sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me, quam solebat, adspexit, sed tam tarde dedit, ut plus praestaturus fuerit, si cito negasset.
(세네카, 행복론, Liber III 37:1)
Quid, quod quaedam beneficia vocantur, quia nimis concupiscuntur, quaedam non sunt ex hac vulgari nota sed maiora, etiam si minus apparent ?
(세네카, 행복론, Liber III 39:1)
Beneficium vocas dedisse potentis populi civitatem, in quattuordecim deduxisse et defendisse capitis reum.
(세네카, 행복론, Liber III 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION