라틴어 문장 검색

Qui ubi prosperatum ei opus euangelii conperit, fecit eum episcopum in gentem Orientalium Saxonum, uocatis ad se in ministerium ordinationis aliis duobus episcopis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXII. 1:8)
hoc Africam, Asiam, Aegyptum, Greciam, et omnem orbem, quacumque Christi ecclesia diffusa est, per diuersas nationes et linguas, uno ac non diuerso temporis ordine geri conperimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 3:5)
Quod ubi rex Uulfheri conperit, fidem uidelicet prouinciae ex parte profanatam, misit ad corrigendum errorem, reuocandamque ad fidem ueritatis prouinciam Iaruman episcopum, qui successor erat Trumheri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXX.6)
Sed cum nihil tale illum habere uel habuisse ueraciter conperisset, absoluit eum, et post Theodorum ire permisit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:8)
unde eam, quia liquido conperi, indubitanter historiae nostrae ecclesiasticae inserendam credidi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:4)
Et quare non citius hoc conpertum mihi reuelare uoluisti?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:3)
Uitam, inquit, illius, quantum hominibus aestimare fas est, quod praesens optime cognoui, per omnia episcopo dignam esse conperi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.3)
ac post multa ad memoratum Christi famulum Adamnanum perueniens, ubi doctus in scripturis, sanctorumque locorum gnarus esse conpertus est, libentissime est ab illo susceptus, libentius auditus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:11)
Sin autem, ut diligentius explorata scripturae ueritas docet, a uespera diei XIIIIae usque ad uesperam XXIae computauerimus, uidebimus profecto, quod ita dies XIIIIa uesperam suam in festi paschalis initium prorogat, ut non amplius tota sacra sollemnitas, quam VII tantummodo noctes cum totidem diebus conprehendat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:15)
hoc duce custodes furtim transgressa iacentes ad iuuenem tenebris sola puella uenit et pedibus praetemptat iter suspensa timore, explorat caecas cui manus ante uias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 144)
maiora peractis instant, compertum est ueracibus ut mihi signis, quis Amythaonius nequeat certare Melampus.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae34)
Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 58:2)
itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi non ausi, cum circumacto agmine redirent quanto longius ab urbe hostium abscederent eo solutiore cura, in Lucretium incidunt consulem, iam ante exploratis itineribus suis instructum et ad certamen intentum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 90:1)
cuius si falso famam volgatam, vanaque non nuntios solum sed Tusculanorum etiam legatos adtulisse putent, speculatores mittendos censere qui certius explorata referant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 436:2)
id se indicio compertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 475:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION