라틴어 문장 검색

namque omnes fere, qui legem dicendi quasi quaedam mysteria tradiderunt, certis non inveniendorum modo argumentorum locis, sed concludendorum quoque nos praeceptis alligaverunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 348:1)
In tribus autem, quas fecimus, partibus non est forma semper eadem, sed una, in qua idem concluditur quod intenditur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 359:1)
et a ratione incipere fas est, deinde concludere, ut ibidem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 367:1)
quamvis autem pars haec iudicialium causarum praecipueque constet adfectibus, et aliqua de iis necessario dixerim, non tamen potui ac ne debui quidem istum locum in unam speciem concludere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 75:1)
namque eos graves et intolerabiles id ipsum demonstrat, quod cedimus, et ignorant cupidi maledicendi aut adfectatores libertatis plus invidiam quam convicium posse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 89:2)
habet enim, ut Cicero dicit, sedem in aliqua et turpitudine, quae cum in aliis demonstrantur, urbanitas, cum in ipsos dicentes recidunt, stultitia vocatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 117:1)
isque plane instaret interrogatione, qualem se ostensurus esset, digito demonstravit imaginem Galli in scuto pictam, cui Mancia tum simillimus est visus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 147:3)
pauca tamen exempli gratia ponam, quibus manifestius appareat quid sit, quod demonstrari posse praeceptis non arbitror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 250:2)
neque infitias eo quaedam esse quae demonstrari possint, eaque non omittam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 5:2)
hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 271:1)
nam via demonstrari potest, velocitas sua cuique est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 279:1)
via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 5:2)
sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 107:1)
Non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 136:4)
nam sic quoque altitudo demonstrata est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 147:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION