라틴어 문장 검색

et ea, quae quondam cognita longo usu uel neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina priscum renouarentur in statum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:6)
Anno DCXLIIII, Paulinus, quondam Eboraci, sed tunc Hrofensis antistes ciuitatis, migrauit ad Dominum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 1:23)
Vos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri Custodes, fertis munera vestra, Lares.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 17)
Talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam Vecta est frenato caerula pisce Thetis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 523)
Hic Marathus quondam miseros ludebat amantes, Nescius ultorem post caput esse deum;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 846)
"Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera, mittit et accipias munera parua rogat, teque suis iurat caram magis esse medullis, siue sibi coniunx siue futura soror;"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 111)
"Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas non est in uanum fabula ficta iocum;"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 431)
Gnosia, Theseae quondam periuria linguae fleuisti ignoto sola relicta mari:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 624)
ut infirmae nequeant subsistere uires, incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes deficiant, - humilis tantis sim conditor actis nec tua praeter te chartis intexere quisquam facta queat, dictis ut non maiora supersint, - est nobis uoluisse satis;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae2)
et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo quam imperium patiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 9:2)
condita urbs conditoris nomine appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 73:2)
ita deinde diis visum, nec inritam conditoris templi vocem esse qua laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine conpotum eius doni volgari laudem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 117:2)
suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 194:1)
virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 212:1)
ut ex uno quondam in duos populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION