라틴어 문장 검색

Ita prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum brevi confirmauit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 45장8)
illum diem aut omnis labores et victorias confirmaturum aut maximarum aerumnarum initium fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장9)
Plurimum vero Marius imperitia hostium confirmatus quam maximum silentium haberi iubet, ne signa quidem, uti per vigilias solebant, canere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장1)
Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:5)
Seneca Lucilio suo salutem Liquere hoc tibi, Lucili, scio, neminem posse beate vivere, ne tolerabiliter quidem sine sapientiae studio et beatam vitam perfecta sapientia effici, ceterum tolerabilem etiam inchoata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 161)
" Molestum est semper vitam incohare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 9:3)
Nec diu exempla, quibus confirmeris, colligenda sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 3:1)
Quicquid horum tractaveris, confirmabis animum vel ad mortis vel ad vitae patientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 24:1)
Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:1)
Si omne in animo bonum est, quicquid illum confirmat, extollit, amplificat, bonum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 17:1)
Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 34:1)
et discas oportet et quod didicisti agendo confirmes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 47:3)
Praeterea non intellegunt hi, qui decreta tollunt, eo ipso confirmari illa, quo tolluntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 60:1)
Gaudium illi adferet, fiduciam confirmabit, ex conspectu mutuae tranquillitatis crescet utriusque laetitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 5:1)
Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION