라틴어 문장 검색

hoc conluctantis tractarunt bracchia Iacob, ipse dator legis divinae accedere coram iussus, amicitiae conlato qui stetit ore comminus et sacris coniunxit verba loquellis, carnis in effigie Christum se cernere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 312)
quae tam vicina Charybdis regna tenebrarum tenui distantia fine coniungit superis?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3247)
hoc sese ostentans habitu ventosa virago inter utramque aciem supereminet et phaleratum circumflectit equum, vultuque et voce minatur adversum spectans cuneum, quem milite raro et paupertinis ad bella coegerat armis Mens Humilis, regina quidem, sed egens alieni auxilii proprio nec sat confisa paratu, Spem sibi collegam coniunxerat, edita cuius et suspensa ab humo est opulentia divite regno, ergo Humilem postquam male sana Superbia Mentem vilibus instructam nullo ostentamine telis aspicit, in vocem dictis se effundit amaris:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 149)
"scissura domestica turbat rem populi, titubatque foris quod dissidet intus, ergo cavete, viri, ne sit sententia discors Sensibus in nostris, ne secta exotica tectis nascatur conflata odiis, quia fissa voluntas confundit variis arcana biformia fibris, quod sapimus coniungat amor;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1214)
avidi coniungere dextras ardebant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:10)
hunc cape consiliis socium et coniunge volentem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 27:7)
sed mea me virtus et sancta oracula divom cognatique patres, tua terris didita fama, coniunxere tibi et fatis egere volentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:3)
mihi mens iuvenali ardebat amore compellare virum et dextrae coniungere dextram.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 8:8)
Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris haud licitum, nec vestra capit discordia finem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 4:5)
Pan primus calamos cera coniungere pluris instituit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.22)
invicem moechos anus arrogantis flebis in solo levis angiportu Thracio bacchante magis sub inter- lunia vento, cum tibi flagrans amor et libido, quae solet matres furiare equorum, saeviet circa iecur ulcerosum non sine questu, laeta quod pubes hedera virenti gaudeat pulla magis atque myrto, aridas frondes hiemis sodali dedicet Euro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 254)
nos cantabimus invicem Neptunum et viridis Nereidum comas;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 284)
sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 110:2)
quid O atque V permutatae invicem, ut hecoba et notrix, et pulixena scriberentur, ac, ne in Graecis id tantum notetur, dederont ac probaveront?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 134:4)
mihi videtur condicionem mutare, quod his locis verba coniungimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION