라틴어 문장 검색

quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:1)
ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:9)
[VI 3-7] *̓αμφιλαφίαν autem illam quam tu soles dicere bono modo desidero, sic prorsus ut advenientem excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 4:1)
quoniam enim id haberent Academici decretum (sentitis enim iam hoc me δόγμα dicere), nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto sicut in ceteris rebus fluctuari, praesertim cum in eo summa consisteret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 39:2)
Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 164:1)
'tune, cum honestas in voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:7)
Vbi nobis haec auctoritas tam diu tanta latuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:4)
Cum hoc homine an cum stipite in foro constitisses, nihil crederes interesse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:1)
videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos agitent Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii quidem sine scelere esse potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 1:1)
hunc hominem ferum atque agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, numquam in oppido constitisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:20)
tametsi hoc quidem minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc etiam, si quo de illorum forte dubitabitur, convincatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:3)
venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine tota societas latuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 43장 1:1)
sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:3)
Dubium est ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla sed ne suspicio quidem potuit consistere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 3:3)
sane nihil certum neque unum, in quo non modo possit verum putet se posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 15장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION