라틴어 문장 검색

Cavetur enim in iure pontificio ut, quoniam oves duabus ex causis lavari solent, aut ut curetur scabies aut ut lana purgetur, festis diebus purgandae lanae gratia oves lavare non liceat, liceat autem, si curatione scabies abluenda sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 11:2)
Nec ratio remedi communis certa dabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 12:6)
Ergo paternam gloriam et singula eius facta fortia dicendo animum filii fecit alacriorem, et ita credita est contra maerorem vino remedium miscuisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 19:3)
Postremo si in his quae sumimus varietatem noxiam putas, cur potionum remedia quae per os humanis visceribus infunditis ex tam contrariis ac sibi repugnantibus mixta conponitis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 25:1)
Cum ergo ad custodiam vitae hoc faciant remedia quod cibus, siquidem illa eam revocent iste contineat, cur illis providere varietatem laboras, istum squalori uniformitatis addicis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 27:1)
Et cum lasso, ut dixi, stomacho nihil adhibeant calidum, ne crescat ulterius lassitudo, a vini potu non prohibent, defectum in robur hac curatione mutantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 4:2)
Si vero aconitum ipsum cum vino tritum potui datum sit, haurientem nulla curatio a morte defendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:4)
Respicite etiam quae genera curationis adhibeantur ebriis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:1)
Nam liquori quidem nihil officit quin sumptus ad omnes corporis partes quoquo versus permanet et venas conpleat, et ideo inedia quae inanitatem fecerat accepto potus remedio quasi iam non in totum vacua recreatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 19:2)
medici in remediis concoquendis magis sarmentis quam ex alio ligno ignem requirunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 23:2)
Est enim in aere vis acrior, quam medici stypticam vocant, unde squamas eius adiciunt remediis quae contra perniciem putredinis advocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:2)
Remedium mali solum est, Facias amicum basiare quem nolis.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII10)
item scimus mortem captivitatis esse remedium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3542)
salus nunc remedium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3544)
nam ait post, cum in poenitentia inducitur a poeta, 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'. ii tamen, qui de nuptiis scripsisse dicuntur, tradunt, cum nova nupta in domum mariti ducitur, solere postes unguine lupino oblini, quod huius ferae et unguen et membra multis rebus remedio sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45811)

SEARCH

MENU NAVIGATION