라틴어 문장 검색

Sed qui in pariete communi demoliendo damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod fornix viti fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:2)
Non enim eius vitio qui demolitus est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita aedificatum est, ut suspendi non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 5:3)
ego vero illi maximam gratiam habeo, qui me ea poena multaverit, quam sine mutuatione et sine versura possem dissolvere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 99:7)
eum doctu/s Prometheus Clepsi/sse dolo poena/sque Iovi Fato e/xpendisse supre/mo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 23:4)
has igitur poenas pendens adfixus ad Caucasum dicit haec:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 23:5)
ea communis poena stultitiae est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:6)
alternis enim versibus intorquentur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 77:4)
quorum inbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem aut canem aut corcodillum violent, quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 78:7)
nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitur, non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 86:1)
| Iam pro cella meretrix trix assem exegerat, | iam ille mihi iniecerat manum, et nisi valentior fuissem, dedissem poenas . . . | Adeo ubique omnes mihi videbantur satureum bibisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 8:5)
| Ceterum ut pariter movimus dextros gressus, servus nobis despoliatus procubuit ad pedes ac rogare coepit, ut se poenae eriperemus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:10)
Rettulimus ergo dextros pedes dispensatoremque in atrio aureos numerantem deprecati sumus, ut servo remitteret poenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:13)
hoc titulus fero incisus, hoc ad furta compositus Sinon firmabat et mens semper in damnum potens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:7)
Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes praecipitasse se in mare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:16)
Si mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam videtis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION