라틴어 문장 검색

nam et vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scenis suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 120:2)
sua cuique proposita lex, suus cuique decor est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:1)
ut monilibus et margaritis ac veste longa, quae sunt ornamenta feminarum, deformentur viri, nec habitus triumphalis, quo excogitari potest augustius, feminas deceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 4:1)
videas autem rixatores quosdam neque iudicum reverentia neque agendi more ac modo contineri, quo ipso mentis habitu manifestum sit, tam in suscipiendis quam in agendis causis nihil pensi habere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 30:2)
denique non modo quot in causa totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum assimulamus adfectus, omnibus debetur suus decor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 42:1)
nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:1)
quorum nihil , cum diceretur, parum aptum aut remotum cura decoris fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 90:3)
neque ero tam credulus, ut, qui habitu tardiorem firmioremque memoriam fieri videam, ei artem quoque audeam impertire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 99:2)
adfectus omnes languescant necesse est, nisi voce, vultu, totius prope habitu corporis inardescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 149:6)
illud vero maximum (sed id paulo post tractabimus), quod secundum rerum, de quibus dicimus, animorumque habitus conformanda vox est, ne ab oratione discordet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:1)
sic velut media vox, quem habitum a nobis acceperit, hunc iudicum animis dabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 209:3)
quippe non manus solum, sed nutus etiam declarant nostram voluntatem et in mutis pro sermone sunt, et saltatio frequenter sine voce intelligitur atque adficit, et ex vultu ingressuque perspicitur habitus animorum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 213:1)
nec , si ista, quae tamen in aliquo posita sunt motu, tantum in animis valent, cum picture, tacens opus et habitus semper eiusdem, sic in intimos penetret adfectus, ut ipsam vim dicendi nonnunquam superare videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 214:1)
decor quoque a gestu atque motu venit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 214:3)
praecipuum vero in actione sicut in corpore ipso caput est cum ad illum, de quo dixi, decorem, tum etiam ad significationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 215:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION